- CALLA
- CALLAapud Plin. l. 27. c. 8. duorum generum est: una sinnlis aro ---- alterum genus eius quidam anchusam vecant ---- radice rubr â etc. a Graeco κάλλη, quod homonymum. De purpureo enim colore vocem alias usurpat Hesych. Καλλιάνθη, πορφυρᾶ, lege κάλλη, ἄνθη, πορφυρᾶ; ut in Etymologica, κάλλη, τὰ ἄνθη, ἠ τὰ πορφυρᾶ ἱμάτια; et in Suida, Κάλλη, τὰ πορφυρᾶ ἱμἀτια. Quâ notione eam acceperunt Aeschylus et Eupolis. Est et flos eiusdem nonrinis, ex quo fit color. Idem Hesych. Κάλλη, εἶδος ἄνθουςτ ποιὸν πρὸς βαφην` ἁρυόζον, Calle floris genus ad tingendum aptum. Inde κάλλαια, purpurea quaevis et gallorum paleae seu barbae a purpureo colore, apud Aristophanem, Equitibus, Aristotelern, Histor. l. 9. c. 49. Athenaeum, l. 9. Pausaviam in Boeoticis, Hesychium, Alios. Indidem χρῶμα καλάϊνον vel καλλάϊνον deducumt Etymologus et Hesych/ quorum hic apud Aegyptios id vocabuli in usu esse restatur. tque sie per aphaeresin κάλλαια mutari potuit in Aethiopicum laia, quô pro coccino utitur Aethiops Interptes Apocal. c. 17. v. 4. et c. 18. v. 12, 16. etc. At alibi καλλάϊνον dici videas colorem Venetum seu caeruleum. Incertus Auctor de Circo, apud Salmas. ad Solin. Βένετον δὲ οἱ Π῾ωμαῖοι τὸ παῤ ἡμῖν καλλάϊνον χρῶμα προσαγορεύουσι. Martialisd in Apophor l. 14. Epigr. 139.Indueras albas, exue callainas,i. e. eôdem Interprete, Venetas, seu coeuleas. Arethas in Apocalypsin c. 76. de Sapphiro, Οὗτος τȏυ καλλαΐνου χρώματος καλουμένου, ὅν τινες Βένετόν φασι, τῷ οὐρανίῳ ἀπεικάζεται χρώματι, ἠτοι τῷ τȏυ ἀέρος βάθει. Is eallaini cum sit coloris, quem nonnulli Venetum vocant, caerulen colori similis est aut profundo mari. Est et lapis Callais Sapphiro similis, de quo mox. Similiter apud Dioscoridem, l. 5. inter Iaspidum species est, ὁ τερεβινθίζων καλαΐνῳ χρώματι προτόμοιος: pro quo Recentiores γαλαΐζον, hodieque Graeci γαλάτιο dicunt etc. Atque haec causa est, quod Epiphanius. idem esse dicat ὑακί???θινα et καλλάϊνα; quoniam neinpe utraque vox non soldm pro colore purpureo, sed et pro caeruleo usurpatur, quomodo sumit Epiphanius in Alogis Sect. 34. Vide Bochart. Hierox. Part. poster. l. 5. c. 10. ubi byacinthinum colorem (de quo Hebr. thecheleth, in Sacris exponunt Graeci) esse eundem cum caeruleo, aut saltem illi vicinum, pluribus docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.